Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 10-12

10 In finem. Psalmus David.

In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:

quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.

Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.

11 In finem, pro octava. Psalmus David.

Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.

Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.

In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?

quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.

Actus Apostolorum 19:1-20

19 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:

dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.

Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.

Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.

His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.

Erant autem omnes viri fere duodecim.

Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.

Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.

10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judaei atque gentiles.

11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,

12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat.

14 Erant autem quidam Judaei, Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.

15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?

16 Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.

17 Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.

18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.

19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.

20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.