Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Corinthios 5-6

Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.

Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:

si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

(per fidem enim ambulamus, et non per speciem):

audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.

14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:

15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:

sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,

in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,

per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:

quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:

10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.

12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:

13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?

15 quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:

18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.