Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Timotheum 3-4

Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed

suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.

Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit?

Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:

habentes mysterium fidei in conscientia pura.

10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.

13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.

14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito:

15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,

in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.

Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es.

Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11 Praecipe haec, et doce.

12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae.

14 Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.

15 Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.