Read the New Testament in 24 Weeks
3 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6 gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
7 cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit:
10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:
12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
4 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi:
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi:
14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo:
28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.