Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Galatas 5-6

State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.

Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.

Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.

Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.

Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

Unusquisque enim onus suum portabit.

Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Nolite errare: Deus non irridetur.

Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.

Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.