Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Corinthios 10-11

10 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.

Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.

In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.

Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,

et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.

Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.

Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:

10 quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes: praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:

11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.

12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.

13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.

15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

16 etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari.

17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.

11 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me:

aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.

Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.

Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?

Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.

Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.

11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.

12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.

18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.

19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.

23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:

27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?

30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.

31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.

32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:

33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.