Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Hebraeos 6-7

Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.

Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,

et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:

proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.

13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,

14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.

15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:

18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,

20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:

cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.

Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.

Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.

Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:

10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?

12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.

13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.

14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.

17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:

19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,

21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum):

22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.

23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:

24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.

25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.

26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:

27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.