Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Thessalonicenses 4-5

De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.

Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,

ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:

non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum:

et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis:

12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.

13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.

18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:

cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:

omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.

Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:

quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,

13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.

14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

16 Semper gaudete.

17 Sine intermissione orate.

18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19 Spiritum nolite extinguere.

20 Prophetias nolite spernere.

21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

22 Ab omni specie mala abstinete vos.

23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.

25 Fratres, orate pro nobis.

26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.

27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.

28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.