Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Philippenses 1-2

Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:

sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:

10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

11 repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12 Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:

13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus,

14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant:

16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.

17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.

18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,

20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:

26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:

28 et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:

29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:

30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:

implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.

Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:

qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo:

sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:

10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus:

15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

21 Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.

22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt.

24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos:

26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;

30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.