Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ephesios 5-6

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:

aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.

Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:

fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:

10 probantes quid sit beneplacitum Deo:

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,

16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

21 subjecti invicem in timore Christi.

22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino:

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis ejus.

24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:

30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.

Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:

ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:

non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:

scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum.

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:

12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,

15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:

17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:

19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:

20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

21 Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:

22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.