Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 10

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.

Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.

Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.

Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.

In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.

Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.

Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.

Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis:

12 profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.

14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.

15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.

16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.

19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.

27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

28 Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.

29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli.

30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.

32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel.

Psalmi 46-47

46 In finem, pro filiis Core. Psalmus.

Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:

quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

Elegit nobis haereditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.

Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae.

Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:

quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.

Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.

10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.

47 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.

Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.

Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.

Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum.

Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.

Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:

in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.

10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua.

12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine.

13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.

14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.

15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

Canticum Canticorum 8

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?

Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[Chorus.] Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? [Sponsus.] Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

[Sponsa.] Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

[Chorus Fratrum.] Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?

Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10 [Sponsa.] Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11 [Chorus Fratrum.] Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12 [Sponsa.] Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13 [Sponsus.] Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.

14 [Sponsa.] Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Hebraeos 8

Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,

sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,

qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,

non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra AEgypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.