Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 2

Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: praecepitque Salomoni filio suo, dicens:

Ego ingredior viam universae terrae: confortare, et esto vir.

Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias caeremonias ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris:

ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.

Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.

Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.

Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.

Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:

tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.

10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.

11 Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.

12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.

13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.

14 Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:

15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.

16 Nunc ergo petitionem unam precor a te: ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere.

17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.

18 Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi.

19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus.

20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.

21 Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor.

22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae.

23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.

24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.

25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Jojadae, qui interfecit eum, et mortuus est.

26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.

27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.

28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.

29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Jojadae, dicens: Vade, interfice eum.

30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi.

31 Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.

32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:

33 et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino.

34 Ascendit itaque Banaias filius Jojadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.

35 Et constituit rex Banaiam filium Jojadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.

36 Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: AEdifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.

37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.

38 Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.

39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.

40 Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.

41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.

42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?

43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi?

44 Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:

45 et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.

46 Jussit itaque rex Banaiae filio Jojadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.

Galatas 6

Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

Unusquisque enim onus suum portabit.

Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Nolite errare: Deus non irridetur.

Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.

Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

Ezechiel 33

33 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:

et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo:

audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit.

Sonum buccinae audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.

Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.

Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.

Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?

11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel?

12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.

13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.

14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,

15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur.

16 Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.

17 Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est.

18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.

19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.

20 Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israel.

21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas.

22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.

23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.

25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis?

26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram haereditate possidebitis?

27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.

28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat:

29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.

30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.

33 Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

Psalmi 81-82

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.