M’Cheyne Bible Reading Plan
23 Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel:
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
3 Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
4 sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6 Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus.
7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum.
8 Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
14 Et David erat in praesidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam!
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu AEgyptii, et interfecit eum hasta sua.
22 Haec fecit Banaias filius Jojadae.
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24 Asael frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
39 Urias Hethaeus: omnes triginta septem.
3 O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus?
2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
3 sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?
4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.
12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.
13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
30 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate: Vae, vae diei!
3 quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit.
4 Et veniet gladius in AEgyptum, et erit pavor in AEthiopia, cum ceciderint vulnerati in AEgypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
5 AEthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
6 Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes AEgyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt:
8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in AEgypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam AEthiopiae confidentiam: et erit pavor in eis in die AEgypti, quia absque dubio veniet.
10 Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem AEgypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super AEgyptum, et implebunt terram interfectis.
12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum.
13 Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra AEgypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra AEgypti.
14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur AEgypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
16 Et dabo ignem in AEgypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra AEgypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus: ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
19 Et judicia faciam in AEgypto: et scient quia ego Dominus.
20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
21 Fili hominis, brachium Pharaonis regis AEgypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem AEgypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus,
23 et dispergam AEgyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram AEgypti.
26 Et dispergam AEgyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus.