M’Cheyne Bible Reading Plan
22 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2 Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6 Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum.
13 Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
14 Tonabit de caelo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
32 Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum?
33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;
35 docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me.
37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.
42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 Delebo eos ut pulverem terrae; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi.
45 Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi.
46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
2 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):
9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
29 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem AEgypti, et prophetabis de eo, et de AEgypto universa.
3 Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex AEgypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
6 Et scient omnes habitatores AEgypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel:
7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
9 Et erit terra AEgypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum.
10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram AEgypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos AEthiopiae.
11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
12 Daboque terram AEgypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et dispergam AEgyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo AEgyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
14 Et reducam captivitatem AEgypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
16 Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.
17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra AEgypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius,
20 et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram AEgypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
21 In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.
78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:
7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.