M’Cheyne Bible Reading Plan
21 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda),
3 dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini?
4 Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
5 Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel.
6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
7 Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
9 et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
11 Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.
12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:
13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.
18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha.
21 Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.
22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
5 cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo:
23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
24 et in me clarificabant Deum.
28 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
3 ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te:
4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
5 in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo:
6 propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
7 idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
8 Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris.
9 Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te?
10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
13 In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum.
20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea:
22 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
24 Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:
26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.
77 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.
3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
6 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:
8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos.
13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel:
22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.
24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.
27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:
43 sicut posuit in AEgypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;
46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae;
47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;
48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;
49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
50 Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:
51 et percussit omne primogenitum in terra AEgypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:
52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:
53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.
63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:
68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.
70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post foetantes accepit eum:
71 pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam.
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.