M’Cheyne Bible Reading Plan
13 Factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus aegrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
5 Cui respondit Jonadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.
6 Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.
7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.
8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat. Quae tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.
9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes,
10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea.
12 Quae respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israel: noli facere stultitiam hanc.
13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.
16 Quae respondit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam:
17 sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
18 Quae induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.
19 Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
20 Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
21 Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis,
24 venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
25 Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
26 Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.
27 Coegit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.
28 Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram: et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
32 Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est.
34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
35 Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est.
36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
39 Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
6 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,
8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?
15 quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
20 Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
3 Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
5 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra AEgypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester:
6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra AEgypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
7 Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis AEgypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.
8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola AEgypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae AEgypti.
9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra AEgypti.
10 Ejeci ergo eos de terra AEgypti, et eduxi eos in desertum.
11 Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
13 Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium:
16 quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur.
17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.
18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
19 Ego Dominus Deus vester: in praeceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea,
20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
21 Et exacerbaverunt me filii: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
22 Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
24 eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
25 Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus.
27 Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
29 Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
30 Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini:
31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae AEgypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israel non ingredientur: et scietis quia ego Dominus.
39 Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris:
40 in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi: et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis: et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel, ait Dominus Deus.
45 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
46 Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
47 Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.
49 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste?
66 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:
3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
67 In finem. Psalmus cantici ipsi David.
2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
9 terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.
14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.
17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
32 Venient legati ex AEgypto; AEthiopia praeveniet manus ejus Deo.
33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.
35 Date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!