Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Samuelis 12

12 Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.

Dives habebat oves et boves plurimos valde.

Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.

Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat ad se.

Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.

Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.

Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego erui te de manu Saul,

et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.

Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.

10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor tua.

11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.

12 Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis.

13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris.

14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.

15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est.

16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.

17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum.

18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?

19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est.

20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.

21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.

22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?

23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me.

24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum.

25 Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.

26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.

27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.

28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.

29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam.

30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas: et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde:

31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.

II Corinthios 5

Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.

Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:

si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

(per fidem enim ambulamus, et non per speciem):

audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.

14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:

15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Ezechiel 19

19 Et tu assume planctum super principes Israel,

et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos?

Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere.

Et audierunt de eo gentes: et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram AEgypti.

Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum.

Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare:

didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.

Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum: in vulneribus earum captus est,

et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel.

10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.

11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.

12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus: ignis comedit eam.

13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.

14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.

Psalmi 64-65

64 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.

Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum,

mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.

Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia;

qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,

et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis.

10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est praeparatio ejus.

11 Rivos ejus inebria; multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus laetabitur germinans.

12 Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.

13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;

psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.

Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.

Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:

qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.

15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.

20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.