M’Cheyne Bible Reading Plan
10 Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.
2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?
4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
7 Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
8 Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
9 Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel, et instruxit aciem contra Syrum:
10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
11 Et ait Joab: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
13 Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus.
14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter.
16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militiae Adarezer, erat princeps eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
18 Fugeruntque Syri a facie Israel, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiae percussit, qui statim mortuus est.
19 Videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adarezer, se victos esse ab Israel, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel. Et fecerunt pacem cum Israel, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
3 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis?
2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus:
3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum:
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur:
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur:
13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur,
14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israel,
3 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
4 Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan: in urbe negotiatorum posuit illam.
5 Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud.
6 Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
7 Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
9 Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus?
10 Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet?
11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
12 Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad AEgyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum.
22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
23 In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
60 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
61 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea:
7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum.
10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est,
13 et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.