M’Cheyne Bible Reading Plan
2 Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
2 Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
7 Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
13 Porro Joab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant.
15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis.
19 Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum.
21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
27 Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele.
31 Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.
11 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
3 dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes.
4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.
8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
10 Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos,
12 et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel?
14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem.
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea:
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
50 In finem. Psalmus David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.