M’Cheyne Bible Reading Plan
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18 (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
19 Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim; ne exultent filiae incircumcisorum.
21 Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
12 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum:
9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?
30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
10 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6 Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.
7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
9 Et vidi: et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis.
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea.
20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.