M’Cheyne Bible Reading Plan
31 Philisthiim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
2 Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul:
3 totumque pondus praelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
4 Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
7 Videntes autem viri Israel qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israelitae, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe.
9 Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
10 Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.
11 Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul,
12 surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan: veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi:
13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
17 Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19 Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.
21 Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
9 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
3 Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis:
4 et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
5 Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:
6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
8 Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem?
9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.
11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut praecepisti mihi.
48 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
3 quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.
6 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,
9 et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum;
10 et vivet adhuc in finem.
11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.
13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
14 Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.
15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus:
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in aeternum non videbit lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.