M’Cheyne Bible Reading Plan
28 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
2 Dixitque David ad Achis: Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe.
5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
7 Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor.
8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
9 Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar?
10 Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
11 Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita.
12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul.
13 Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.
14 Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15 Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16 Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum?
17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David:
18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim.
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
23 Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
25 et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
9 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est:
4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
8 Numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit?
9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.
17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18 Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer:
21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans:
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
7 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit: venit finis super quatuor plagas terrae.
3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
5 Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit.
6 Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit.
7 Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
9 et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
10 Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis.
12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.
13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.
14 Canite tuba, praeparentur omnes: et non est qui vadat ad praelium: ira enim mea super universum populum ejus.
15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum: et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.
45 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2 Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.