Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Samuelis 27

27 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus ejus.

Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.

Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum.

Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?

Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.

Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram AEgypti.

Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

10 Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.

11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12 Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.

I Corinthios 8

De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.

Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):

nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.

Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?

11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?

12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Ezechiel 6

Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos,

et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,

et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra:

et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras:

in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:

et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.

Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris:

et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.

10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.

11 Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame et peste ruituri sunt.

12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.

14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.

Psalmi 44

44 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.

Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum.

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.

Sagittae tuae acutae: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.

Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te

10 filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.

14 Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis,

15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximae ejus afferentur tibi.

16 Afferentur in laetitia et exsultatione; adducentur in templum regis.

17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.