M’Cheyne Bible Reading Plan
12 Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
2 Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum.
3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
4 Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.
6 Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra AEgypti.
7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:
8 quomodo Jacob ingressus est in AEgyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de AEgypto, et collocavit eos in loco hoc.
9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos.
10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.
14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum:
15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
17 Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
21 Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit.
25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
10 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:
7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?
15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
49 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel, aut haeres non est ei? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiae Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
4 Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?
5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.
6 Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Idumaeam. Haec dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum.
8 Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
9 Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10 Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes.
13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium.
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
17 Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21 A voce ruinae eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis.
23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; prae sollicitudine quiescere non potuit.
24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae?
26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.
29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.
31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus AElam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens:
35 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum AElam, et summam fortitudinem eorum:
36 et inducam super AElam quatuor ventos a quatuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi AElam.
37 Et pavere faciam AElam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.
38 Et ponam solium meum in AElam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos AElam, dicit Dominus.
26 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.
11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.