M’Cheyne Bible Reading Plan
5 Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum.
2 Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon.
3 Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum.
4 Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen:
5 porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem.
6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villae et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnae in civitate.
7 Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israel apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.
8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? Responderuntque Gethaei: Circumducatur arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
9 Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethaei consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.
10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel ut interficiat nos et populum nostrum.
11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in caelum.
6 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:
3 Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:
5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit AEgyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?
7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat.
9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum.
12 Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
16 Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.
17 Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.
19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
20 Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis?
21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos.
5 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.
19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:
21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
43 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec,
2 dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini AEgyptum ut habitetis illuc.
3 Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae:
7 et ingressi sunt terram AEgypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:
9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis:
10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:
11 veniensque percutiet terram AEgypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium:
12 et succendet ignem in delubris deorum AEgypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra AEgypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
13 et conteret statuas domus solis quae sunt in terra AEgypti, et delubra deorum AEgypti comburet igni.
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.