M’Cheyne Bible Reading Plan
21 Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes:
3 Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
6 Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere: Ablata est tribus una de Israel:
7 unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
8 Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
11 Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate.
12 Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
15 Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.
16 Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminae conciderunt,
17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel.
18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
20 Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis.
21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.
24 Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
35 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens:
2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.
6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:
7 et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini.
8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae,
9 et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.
11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Jerusalem.
12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
13 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
14 Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt; vocavi illos, et non responderunt mihi.
18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis,
19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
7 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:
9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!