M’Cheyne Bible Reading Plan
17 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
2 qui dixit matri suae: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
3 Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi.
4 Reddidit igitur eos matri suae: quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae.
5 Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
6 In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
8 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae,
9 interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
10 Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria.
11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se:
13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
21 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.
10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus.
11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.
12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
15 Post dies autem istos, praeparati ascendebamus in Jerusalem.
16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.
21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
28 Viri Israelitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt januae.
31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.
35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti?
38 nonne tu es AEgyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens:
30 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam:
5 Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
7 Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua:
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem.
18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:
22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
31 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
2 Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israel.
3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.
4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
7 Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel.
8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae: inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc.
9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.
12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.
14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
15 Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
16 Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:
17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.
19 Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.
20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
21 Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas.
22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus:
24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges.
25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.
26 Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus.
29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.
31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra AEgypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
35 Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:
36 Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.
37 Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.
38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.
39 Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,
40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.
16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis:
18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.