Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iudicum 9

Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suae, dicens:

Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.

Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est.

Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.

Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.

Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quae stabat in Sichem.

Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.

Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivae: Impera nobis.

Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?

10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.

11 Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?

12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.

13 Quae respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?

14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.

15 Quae respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.

16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,

17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,

18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillae ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:

19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.

20 Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.

21 Quae cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.

22 Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.

23 Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui coeperunt eum detestari,

24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.

25 Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius praestolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.

26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,

27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,

28 clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?

29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.

30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,

31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.

32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro:

33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.

34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.

35 Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.

36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.

37 Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum.

38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum.

39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,

40 qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.

41 Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.

42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,

43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos

44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duae autem turmae palantes per campum adversarios persequebantur.

45 Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.

46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde.

47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,

48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.

49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes praesidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.

50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.

51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.

52 Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:

53 et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.

54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.

55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas:

56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.

57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.

Actus Apostolorum 13

13 Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.

Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.

Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.

Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.

Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu,

qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.

Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide.

Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,

10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.

11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae: et circuiens quaerebat qui ei manum daret.

12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.

13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.

14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.

15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite:

17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra AEgypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,

18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.

19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,

20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.

21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:

22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.

23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum,

24 praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel.

25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.

26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.

27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,

28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.

29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.

30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his

31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est:

33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.

35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.

38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,

39 in hoc omnis qui credit, justificatur.

40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:

41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.

43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.

44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.

45 Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.

46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

47 Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.

48 Audientes autem gentes, gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.

49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.

50 Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.

51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.

52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.

Ieremias 22

22 Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.

Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.

Quod si non audieritis verba haec: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.

Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles!

Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem.

Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?

Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.

10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.

11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius,

12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.

13 Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:

14 qui dicit: AEdificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?

16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.

17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18 Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda: Non plangent eum: Vae frater! et vae soror! non concrepabunt ei: Vae domine! et vae inclyte!

19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20 Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.

22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.

23 Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?

24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,

25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum:

26 et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.

27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.

28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt?

29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

30 Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.

Marcus 8

In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:

Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:

et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.

Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?

Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.

Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.

Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.

Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.

10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.

12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.

13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.

14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.

15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.

16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.

17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?

18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,

19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.

20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.

21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?

22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.

23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.

24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.

25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.

26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.

27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?

28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.

30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.

32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.

33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.

35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?

37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?

38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.