M’Cheyne Bible Reading Plan
2 Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de AEgypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?
3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
4 Cumque loqueretur angelus Domini haec verba ad omnes filios Israel, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
5 Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum: immolaveruntque ibi hostias Domini.
6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam:
7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israel.
8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israel.
11 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra AEgypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
14 Iratusque Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis,
15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
16 Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt,
17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
18 Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium.
19 Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
20 Iratusque est furor Domini in Israel, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit:
21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est:
22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.
6 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum.
2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
10 et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.
11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum.
12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
15 Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur.
2 Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem.
5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.
7 Et dispergam eos ventilabro in portis terrae: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
8 Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
9 Infirmata est quae peperit septem; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
10 Vae mihi, mater mea! quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
11 Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
12 Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes?
13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit.
15 Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
19 Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11 Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:
20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
33 et erat omnis civitas congregata ad januam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.