M’Cheyne Bible Reading Plan
20 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis:
2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi:
3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:
4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
21 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel:
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
3 Dederuntque filii Israel de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim:
5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
8 Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
11 Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
14 et Jether, et Esthemo,
15 et Holon, et Dabir,
16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae,
18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio.
21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae.
26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
39 Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.
41 Deditque Dominus Deus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
43 Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere
2 usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate:
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:
17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.
21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.
10 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.
2 Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,
3 quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia:
4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:
5 in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
7 Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa haec.
10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt!
12 Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos:
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt.
16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel virga haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione:
18 quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19 Vae mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam.
20 Tabernaculum meum vastatum est; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
25 Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.
2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6 Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:
8 haec autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes:
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25 Ecce praedixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:
30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:
33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.
34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41 Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.