M’Cheyne Bible Reading Plan
16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel:
2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoe.
7 Descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
17 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
6 Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae.
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare:
10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
11 Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua.
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezrael mediam possidens vallem.
17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam,
18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
8 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur?
5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.
7 Milvus in caelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.
8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
11 Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax! cum non esset pax.
12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt.
14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelae, et ecce formido.
16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.
17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.
18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.
19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?
20 Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.
21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei?
22 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
21 Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.