Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iosue 12-13

12 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem.

Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.

Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subjacet Asedoth, Phasga.

Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos

Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.

Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.

Hi sunt reges terrae, quos percussit Josue et filii Israel trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,

tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Jebusaeus.

Rex Jericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus:

10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,

11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,

12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,

13 rex Dabir unus, rex Gader unus,

14 rex Herma unus, rex Hered unus,

15 rex Lebna unus, rex Odullam unus,

16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,

17 rex Taphua unus, rex Opher unus,

18 rex Aphec unus, rex Saron unus,

19 rex Madon unus, rex Asor unus,

20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,

21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus,

22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,

23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,

24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.

13 Josue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est:

omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.

A fluvio turbido, qui irrigat AEgyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.

Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei,

ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;

omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi.

Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,

cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.

Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,

10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,

11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,

12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.

13 Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.

14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi.

15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.

16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba,

17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,

18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,

19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,

21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae.

22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.

23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est.

25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba,

26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.

27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.

28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.

29 Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,

30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:

31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas.

32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.

33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.

Psalmi 145

145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Ieremias 6

Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.

Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.

Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.

Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies; quia longiores factae sunt umbrae vesperi!

Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.

Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus.

Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.

Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.

Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.

10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.

11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum.

12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:

13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.

14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.

15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.

16 Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.

17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.

18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.

19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.

20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.

21 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt.

22 Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.

23 Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.

24 Audivimus famam ejus; dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.

25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.

26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.

28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupti sunt.

29 Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.

30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.

Matthaeus 20

20 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.

13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?

14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.

23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:

27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?

33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.

34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.