M’Cheyne Bible Reading Plan
6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
9 omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
10 Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:
26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
135 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.
6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus.
7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus:
8 solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus;
9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus.
10 Qui percussit AEgyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus,
12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus.
13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus;
14 et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus;
15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.
16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus;
18 et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus:
19 Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus;
20 et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus:
21 et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus;
22 haereditatem Israel, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus.
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus;
24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus.
25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.
26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
66 Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae?
2 Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt.
5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra; ipsi autem confundentur.
6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.
10 Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam:
11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis:
16 quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam.
19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.
21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
22 Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
14 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.
13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.