M’Cheyne Bible Reading Plan
5 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
2 Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum.
4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de AEgypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
9 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium AEgypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:
11 et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan.
13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
6 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
5 Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
132 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.
133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.
134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
65 Quaesierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum.
2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
3 Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres;
4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;
5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
6 Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
8 Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
9 Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
10 Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.
11 Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam:
12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis.
13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis;
14 ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis,
15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio:
16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis.
17 Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
21 Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
22 Non aedificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.
23 Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
13 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
2 Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:
6 sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.
7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
9 Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus.
33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.
52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?
55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.