M’Cheyne Bible Reading Plan
3 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
2 Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
3 et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:
4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5 Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6 Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
9 Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
3 ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.
128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;
2 saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
63 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meae venit.
5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
7 Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
11 Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;
12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;
13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?
14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
15 Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
16 Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.
18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
11 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt:
14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15 Qui habet aures audiendi, audiat.
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:
21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.