M’Cheyne Bible Reading Plan
33 Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam.
2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
4 Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob.
5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel.
6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
7 Haec est Judae benedictio: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
9 Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
12 Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
13 Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente.
14 De pomis fructuum solis ac lunae,
15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum:
16 et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim: et haec millia Manasse.
18 Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
20 Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel.
22 Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:
25 ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua.
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
28 Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore.
29 Beatus es tu, Israel: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
34 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
4 Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino:
6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in praesentem diem.
7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra AEgypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.
60 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
2 Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent.
5 Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi.
6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo.
8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas?
9 Me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israel, quia glorificavit te.
10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
11 Et aperientur portae tuae jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel.
15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem:
16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
17 Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam.
18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum haereditabunt terram: germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.
8 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum:
12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.