M’Cheyne Bible Reading Plan
36 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:
2 Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
4 Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
5 Respondit Moyses filiis Israel, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
6 Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus:
7 ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
8 et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis,
9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
10 ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum:
11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13 Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:
5 quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,
10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
28 Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.
2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
3 Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
4 Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui;
6 et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
7 Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
10 Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi.
11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
12 Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
13 Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
15 Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.
17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
24 Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam?
25 Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae Electae.