Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 29

29 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:

et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:

et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.

Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:

11 et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

14 et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

Psalmi 73

73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?

Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.

Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.

Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.

15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.

16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.

21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Isaias 21

21 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, AElam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.

Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.

II Petri 2

Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.

Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:

et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:

et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:

aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.

Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:

11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.

12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,

13 percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,

14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:

15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:

16 correptionem vero habuit suae vesaniae: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam.

17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.

18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:

19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.