M’Cheyne Bible Reading Plan
27 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt:
3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5 Qui dixit ad eum:
6 Justam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant.
7 Ad filios autem Israel loqueris haec:
8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas.
9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.
11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.
13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
15 Cui respondit Moyses:
16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo.
22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
70 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.
2 In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:
5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.
8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
9 Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.
13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.
14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.
17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,
19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.
22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.
24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.
71 Psalmus, in Salomonem.
2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
9 Coram illo procident AEthiopes, et inimici ejus terram lingent.
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:
11 et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei.
12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
17 Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum.
18 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
19 Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.
17 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel.
7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient;
8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel; et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
18 Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina AEthiopiae,
2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
5 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret:
9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
13 Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.