Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 19

19 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum:

tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium:

et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,

comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis.

Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat.

Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est.

10 Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

13 Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas:

18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos:

19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

21 Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

Psalmi 56-57

56 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

Misit de caelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.

10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus:

11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

12 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.

Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.

Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.

Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

Isaias 8:1-9:7

Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare.

Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae:

et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina praedari:

quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.

Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:

Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae:

propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus;

et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel!

Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universae procul terrae: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.

10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.

11 Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens:

12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:

14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.

18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

19 et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?

20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium.

Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.

Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.

Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.

Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.

Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.

Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.

Iacobi 2

Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.

Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:

nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?

Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:

si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt.

20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?

23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.