M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra AEgypti, mense primo, dicens:
2 Faciant filii Israel Phase in tempore suo,
3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus.
4 Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase.
5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.
6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?
8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10 Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.
13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.
15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
16 Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:
19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur
20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
45 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2 Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
7 [Sponsa.] Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? [Chorus.] Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.
2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.
4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
5 Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.
6 [Sponsus.] Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!
7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
10 [Sponsa.] Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.
13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
7 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:
2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum):
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.
25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:
27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.