M’Cheyne Bible Reading Plan
13 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:
5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
8 et immunditiae condemnabitur.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
20 Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.
21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
22 et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:
33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit,
48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:
50 qui consideratam recludet septem diebus:
51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse,
54 praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
15 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
16 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
8 A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam
14 ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.
27 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?
5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta quam frater procul.
11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit.
17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.
26 Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium.
27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis.
1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus,
8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:
10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.