M’Cheyne Bible Reading Plan
14 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.
3 Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque AEgyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi AEgyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in AEgypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis AEgypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
9 Cumque persequerentur AEgyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt AEgyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in AEgypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex AEgypto?
12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in AEgypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus AEgyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: AEgyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
17 Ego autem indurabo cor AEgyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
18 Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
19 Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
20 stetit, inter castra AEgyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
22 Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
23 Persequentesque AEgyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra AEgyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo AEgyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
26 Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad AEgyptios super currus et equites eorum.
27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque AEgyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
28 Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
29 Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
30 liberavitque Dominus in die illa Israel de manu AEgyptiorum.
31 Et viderunt AEgyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
17 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt.
2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.
5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
8 et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri.
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
20 Interrogatus autem a pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant:
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit:
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
32 Memores estote uxoris Lot.
33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
32 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus;
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.
22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
2 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus:
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco:
15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt:
16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus?
17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.