Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Paralipomenon 7-8

Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.

Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.

Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Joel, et Jesia, quinque omnes principes.

Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.

Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.

Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.

Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor.

Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.

10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar:

11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad praelium procedentes.

12 Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.

13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.

14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.

15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.

16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.

17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.

18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.

19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,

21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.

22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.

23 Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:

24 filia autem ejus fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.

25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,

26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,

27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.

29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israel.

30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.

31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.

32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.

33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.

34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.

35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.

36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,

37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.

38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.

39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.

40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.

Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,

Nohaa quartum, et Rapha quintum.

Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,

Abisue quoque et Naaman, et Ahoe,

sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.

Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.

Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.

Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,

10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.

11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.

12 Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus.

13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth.

14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,

15 et Zabadia, et Arod, et Heder,

16 Michael quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.

17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,

18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,

19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,

20 et Elioenai, et Selethai, et Eliel,

21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.

22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,

23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,

24 et Hanania, et AElam, et Anathothia,

25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.

26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,

27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.

28 Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha:

30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:

32 et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

34 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.

35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,

37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel.

39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

Hebraeos 11

11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.

Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:

18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:

19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.

20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.

22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,

25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.

27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.

30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:

33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:

35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:

38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.

39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

Amos 5

Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.

Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis.

Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:

qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):

facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen est ejus:

qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quae foris sunt, dicetur: Vae, vae! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.

Lucas 1:1-38

Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:

sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,

secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:

10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:

14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:

16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:

17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:

24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:

25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.

29 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:

32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum,

33 et regni ejus non erit finis.

34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.