M’Cheyne Bible Reading Plan
3 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:
6 Jebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.
15 Filii autem Josiae fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17 Filii Jechoniae fuerunt: Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniae, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23 Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
4 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hae cognationes Sarathi.
3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
10 Invocavit vero Jabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe: hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
19 Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: haec autem verba vetera.
23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
27 Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda.
28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hae civitates eorum usque ad regem David.
32 Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae,
35 et Joel, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel,
36 et Elioenai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:
43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
9 Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.
2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.
3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
5 superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:
8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
9 quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:
12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
3 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem quam eduxi de terra AEgypti, dicens:
2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?
4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?
6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?
7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
8 Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
9 Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae AEgypti, et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.
10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis.
11 Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae.
12 Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
13 Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum;
14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.
15 Et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus.
146 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2 AEdificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit:
3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;
4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum;
9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
147 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
4 Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.
5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.