Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Regum 21

21 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba.

Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.

Conversusque est, et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.

Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.

Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.

Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.

Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.

Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.

Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.

10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens:

11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:

12 propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.

13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.

14 Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:

15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex AEgypto usque ad hanc diem.

16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.

17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.

19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.

20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.

21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas:

22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.

23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.

24 Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.

25 Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.

Hebraeos 3

Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum:

qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.

Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant:

Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,

nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,

ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea

10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,

11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:

13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.

15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex AEgypto per Moysen.

17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?

18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?

19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Osee 14

14 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur!

Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Ero quasi ros; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.

Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

Psalmi 139

139 In finem. Psalmus David.

Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.

Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.

Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:

absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.

Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.

Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.

11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.

12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.

13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.