M’Cheyne Bible Reading Plan
19 Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
2 Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
3 Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.
6 Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.
9 Cumque audisset de Tharaca rege AEthiopiae, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
10 Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
11 Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?
12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?
13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?
14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti caelum et terram.
16 Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
18 Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.
19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus.
20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel.
23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus
24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae.
26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut foenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me.
28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris: in secundo autem anno, quae sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.
30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
33 Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:
2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula:
3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.
10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:
12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?
12 Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in AEgyptum ferebat.
2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.
4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
6 Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra AEgypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
12 Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.
13 In propheta autem eduxit Dominus Israel de AEgypto, et in propheta servatus est.
14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
135 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.
6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus.
7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus:
8 solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus;
9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus.
10 Qui percussit AEgyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus,
12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus.
13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus;
14 et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus;
15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.
16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus;
18 et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus:
19 Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus;
20 et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus:
21 et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus;
22 haereditatem Israel, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus.
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus;
24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus.
25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.
26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.