M’Cheyne Bible Reading Plan
17 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant.
3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem AEgypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
7 Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra AEgypti, de manu Pharaonis regis AEgypti, coluerunt deos alienos.
8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, quia similiter fecerant.
9 Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:
11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
12 Et coluerunt immunditias de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.
16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli: servieruntque Baal,
17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
18 Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
20 Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
21 ex eo jam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: et non recesserunt ab eis,
23 usquequo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
27 Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terrae.
28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthaei fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
31 Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel:
35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra AEgypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
37 Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
3 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5 non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7 ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.
8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.
9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanae.
10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
10 Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis?
4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.
7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.
8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.
10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.
12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.
15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.
129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
3 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
131 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:
2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob:
3 Si introiero in tabernaculum domus meae; si ascendero in lectum strati mei;
4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvae.
7 Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.
13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
14 Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.
15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.
16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.
18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.