M’Cheyne Bible Reading Plan
14 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quae fecit Joas pater suus, fecit:
4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem.
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos.
9 Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae.
12 Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
15 Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel, quindecim annis.
18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:
20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
21 Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
22 Ipse aedificavit AElath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
23 Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno.
24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher.
26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.
27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
4 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:
2 praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
9 Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam:
10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.
13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:
15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
7 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt.
3 In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.
4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
5 Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.
6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae.
7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me.
8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
10 Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.
11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. AEgyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.
12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem caeli detraham eos; caedam eos secundum auditionem coetus eorum.
13 Vae eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.
15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
16 Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra AEgypti.
120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.