M’Cheyne Bible Reading Plan
10 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens:
2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,
3 eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.
4 Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?
5 Miserunt ergo praepositi domus, et praefecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quaecumque tibi placent, fac.
6 Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur.
7 Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel.
8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane.
9 Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos?
10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae.
11 Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae.
12 Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via,
13 invenit fratres Ochoziae regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginae.
14 Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros: et non reliquit ex eis quemquam.
15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:
16 dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
17 duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
20 Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,
21 et misit in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum.
22 Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.
24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal,
26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,
27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
28 Delevit itaque Jehu Baal de Israel:
29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.
31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel.
32 In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel: percussitque eos Hazael in universis finibus Israel,
33 a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
34 Reliqua autem verborum Jehu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
36 Dies autem quos regnavit Jehu super Israel, viginti et octo anni sunt in Samaria.
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu,
2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
5 recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.
10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.
12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit.
18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
2 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestrae: Misericordiam consecuta.
2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum;
3 ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
4 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quaeret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
8 Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
11 et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra AEgypti.
16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
19 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.
21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.
23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.
24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.